Other formats

    Adobe Portable Document Format file (facsimile images)   TEI XML file   ePub eBook file  

Connect

    mail icontwitter iconBlogspot iconrss icon

The Pamphlet Collection of Sir Robert Stout: Volume 1

Appendix A

page 67

Appendix A.

The numbers here given correspond with those of the Eighteen Propositions given in the text, where it would have been less convenient to cite the originals.

1, 2, 3. "Ex quâ omnino falsâ socialis regiminis ideâ haud timent erroneam illam fovere opinionem, Catholicæ Ecclesiæ, animarumque saluti maxime exitialem, a rec. mem. Gregorio XIV. prædecessore Nostro deliramentum appellatam (eâdem Eucycl. 'Mirari'), nimirum, libertatem conscientiæ et cultuum esse proprium cujuscunque homiuis jus, quod lege proclatnari, et asseri debet in omni recte constitutâ societate, et jus civibus inesse ad omnimodam libertatem nullâ vel ecclesiasticâ, vel civili auctoritate coarctandam, quo suos conceptus quoscumque sive voce sive typis, sive aliâ ratione palam publiceque manifestare ac declarare valeant."—Encyclical Letter.

4."Atque silentio præterire non possumus eorum audaciam, qui sanam non sustinentes doctrinam 'illis Apostolicæ Sedis judiciis, et decretis, quorum objectum ad bonum generale Ecclesiæ, ejusdemque jura, ac disciplinam spectare declaratur, dummodo fidei morumque dogmata non attingat, posse assensum et obedientiam detrectari absque peccato, et absque ullâ Catholicæ professionis jacturâ.'"—Ibid.

5."Ecclesia non est vera perfeetaque societas plane libera, nec pollet suis propriis et constantibus juribus sibi a divino page 68 suo Fundatore collatis, sed civilis potestatis est definire quæ sint Ecclesiæ jura, ac limites, intra quos eadem jura exercere queat."—Syllabus v.

6. "Romani Pontifices et Concilia œcuinenica a limitibus suæ potestatis recesserunt, jura Principum usurpârunt, atque etiam in rebus fidei et moruni definiendis errârunt."—Ibid, xxiii.

7. "Ecclesia vis iuferendæ potestatem non habet, neque potestatem ullam temporalem directam vel indirectam."—Ibid. xxiv.

8. "Prater potestatem episcopatui inhoerentem, alia est attributa temporalis potestas a civili imperio vel expressè vel tacitè concessn, revocanda propterea, cum libuerit, a civili imperio."—Ibid. xxv.

9. "Ecclesiæ et personarum ecclesiasticarum immunitas a jure civili ortum habuit."—Ibid. xxx.

10. "In conflictu legum utriusque potestatis, jus civile praevalet."—Ibid. xlii.

11. "Catholicis viris probari potest ea juventutis instituendæ ratio, quæ sit a Catholicâ fide et ab Ecclesiæ potestate sejuncta, quæque rerum dumtaxat, naturalium scientiam ac terrenæ socialis vitæ fines tantummodo vel saltern primarium spectet."—Ibid, xlviii.

12. "Philosophicarum rerum morumque scientia, itemque civiles leges possunt et debent, a divinâ et ecclesiasticâ auctoritate declinare."—Ibid. lvii.

13. "Matrimonii sacramentum on est nisi contractui accessorium ab eoque separabile, ipsumque sacramentum in unâ tantum nuptiali benedictione situm est."—Ibid. lxvi.

"Vi contractus mere civilis potest inter Christianos constare veri nominis matrimonium; falsumque est, aut contractum matrimonii inter Christianos semper esse sacramentum, aut nullum esse contractum, si sacramentum excludatur."—Ibid, lxxiii.

14. "De temporalis regni cum spirituali compatibilitate page 69 disputant inter so Christianæ et Catholicæ Ecclesiæ filii."—Syllabus lxxv.

15. "Abrogatio civilis imperii, quo Apostolica Sedes potitur, ad Ecclesiæ libertatem felicitatemque vel maxime conduceret."—Ibid, lxxvi.

16. "Ætate hac nostra non amplius expedit religionem Catholicam haberi tanquam unicam status religionem, cæteris quibuscumque cultibus exclusis."—Ibid. lxxvii.

17. "Hinc laudabiliter in quibusdam Catholici nominis rogionibus lege cautum est, ut hominibus illuc immigrantibus liceat publicum proprii cujusque cultus exereitium habere."—Ibid, lxxviii.

18. "Romanus Pontifex potest ac debet cum progressu, cum liberalismo et cum recenti civilitate sese reconciliare et componere."—Ibid. lxxx.