Other formats

    Adobe Portable Document Format file (facsimile images)   TEI XML file   ePub eBook file  

Connect

    mail icontwitter iconBlogspot iconrss icon

The Pamphlet Collection of Sir Robert Stout: Volume 50

University of New Zealand. — Latin Language and Literature. — Paper b

page break

University of New Zealand.

Latin Language and Literature.

Paper b.

I. Translate:—

(A.) Lucretius, i. 897-920.

"At saepe in magnis fit montibus" inquis "at altis
arboribus vicina cacumina summa terantur
inter se, validis facere id cogentibus austris,
donee flammai fulserunt flore coorto."
scilicet, et non est lignis tamen insitus ignis,
verum semina sunt ardoris multa, terendo
quae cum confluxere, creant incendia silvis:
quod si facta foret silvis abscondita fiamma,
non possent ullum tempus celarier ignes,
confìcerent volgo silvas, arbusta cremarent.
iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
permagni referre eadem primordia saepe
cum quibus et quali positura contineantur
et quos inter se dent motus accipiantque,
atque eadem paulo inter se mutata creare
ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
inter se paulo mutatis sunt elementis,
cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
si fieri non posse putas, quin materiai
corpora consimili natura praedita fingas,
hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
et lacrimis saisis umectent ora genasque.

page 2

1. What is the theory which Lucretius here refutes?

2. Give the derivation and meaning of utqui, belle, vacillo, saecla, vescus, armento, concilium, dissaepit.

(B.) Lucretius, vi. 225-238.

Hune tibi subtilem cum primis ignibus ignem
constituit natura minutis mobilibusque
corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
transit enim validum fulmen per saepta domorum
clamor ut ac voces transit per saxa, per aera,
et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum,
curat item vasis integris vina repente
diffugiant, quia nimirum facile omnia circum
conlaxat rareque facit lateramina vasis
adveniens calor eius, et insinuatus in ipsum
mobiliter soluens differt primordia vini,
quod solis vapor aetatem non posse videtur
efficere usque adeo pellens fervore corusco.
tanto mobilior vis et dominantior haec est.

1. What was the connexion between the physical theories of Epicurus and his ethical system?

2. Translate with brief notes:

(a) Lucretius, ii. 519-521.

Ergo finita distant ratione creata,
ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.

(b) Lucretius, v. 725-726.

Inde minutatim retro contorquet et aufert
lucifex-am partem glomeraminis atque pilai.

(c) Lucretius, v. 1361-1366.

At specimen sationis et insitionis origo
ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
arboribus quoniam bacae glandesque caducae
tempestiva dabant pullorum examina supter:
unde etiam libitumst stirpis committere ramis
et nova defodere in terram virgulta per agros.

page 3

(C.) Cicero: De Finibus, iii. 5. 17, 18.

In principiis autem natuvalibus plerique Stoici non putant voluptatem esse ponendam: quibus ego vehementer adsentior; ne, si voluptatem natura posuisse in iis rebusvideatur quae primae adpetuntur, multa turpia sequantur. Satis esse autem argument videtur, quamobrem illa, quae prima sunt adscita natura, diligamus, quod est nemo, quin, cum utrumvis liceat, aptas malit et integras omnes partes corporis, quam eodem usu inminutas aut detortas habere. Rerum autem eognitiones quas vel comprehensiones vel perccptiones, vel, si haec verba aut minus placent aut minus intellcguntur, Greek text adpellemus licet, eas igitur ipsas propter se adsciscendas arbitramur, quod habcant quiddam in se quasi complexum et continens veritatem: id autem in parvis intellegi potest: quos delectari videamus, etiam si eorum nihil intersit, si quid ratione per se ipsi invenerint. Artes etiam ipsas propter se adsumendas putamus; cum quia sit in his aliquid dignum adsumptione, turn quod constent ex cognitioni-bus, et contineant quiddam in se ratione constitutum et via.

1. Explain what is meant by principia naturalia; what other terms does Cicero employ for the same idea? What is the meaning of notio, praeposita, reiecta, appetitio, and convenientia? What technical language of the Stoic system do they translate? How does Cicero translate Greek text?

2. State briefly the position taken by Carncades, Aristippus, and Chrysippus with regard to the summum lonum.

II. 1. Give a brief account of the distinguished Romans to whom the poem of Lucretius, and Cicero's work 'De Finibus' were respectively dedicated.

2. What reason is there to believe that Cicero saw the poem of Lucretius before its publication?

3. What Roman writers of this period were most influenced by the scholars of Alexandria? What was the nature of this influence? Can their influence be traced in Lucretius?

4. Give in the form of a chronological table the chief events between B.C. 75 and B.C. 45.